

Liber Regum Tertius*
Caput 1: Versus 1
Et rex David senuerat.[HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. 1.]Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiae reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur:Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab[I Par. 2.]. Et alibi:Ignem veni mittere in terram[Luc. 12.], etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere:Nonne cor nostrum ardens erat[Ibid., 24.]?Cumque operiretur,etc. David nimium frigus pertulit, vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in praelio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum caedentem populum vidit, pavore vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.